- CHELIODONISTAE
- CHELIODONISTAEΧελιδονιςταὶ Hesychio, Theognidi Χελιδονίζοντες, Agyrtae apud Graecos dicebantur, qui hirundinem adesse nuntiabant. Canebant autem ostiatim cantilenam, cuius initium, Η᾿λθ᾿, ἦλθε χελιδὼν καλὰς ὥρας ἄγουσα καὶ καλοὺς ενιαυτοὺς, ἐπὶ γαςτέρα λευκὰ, κᾀπὶ νῶτα μέλαινα,, Venit, venit hirando, albô ventre et nigrô dorsô, pulchra tempora adducens et pulchros annos, etc. Vide reliqua apud Theognim de Rhodiorum sacrificiis, l. 3. Nempe verni temporis nuntia hirundo. Aristophanes in Pace.----- Ο῞ταν ἠρινᾷ μὲνΦωνῇ χελιδώνΕ᾿ζομεν´η κελαδῇ.----- Cum verna quidemVoce hirundo,Sedens resonat.Unde, ut Theon ad Aratum scribit, Piscem Borealem Veter??? hirundinis capite pingebant et ἰχθὺν χελιδονίαν vocabant, quae veris praeludium ortu fuô significabat, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. part. poster. l. 1. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.